Venus, cum indignaretur Aeneam adhuc casibus erroribusque vexari, sollicitudinibus aegra a Iove patre conata est impetrare, ut liceret terram Italicam attingere, ubi regna promissa conderentur.

Venerem Iovem alloqui

Et iam fīnis erat, cum Iuppiter aethere summō
dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs
lītoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī               225
cōnstitit, et Libyae dēfīxit lūmina rēgnīs.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
trīstior et lacrimīs oculōs suffūsa nitentēs
adloquitur Venus: ‚Ō quī rēs hominumque deumque
aeternīs regis imperiīs, et fulmine terrēs,               230
quid meus Aeneās in tē committere tantum,
quid Trōēs potuēre, quibus, tot fūnera passīs,
cūnctus ob Ītaliam terrārum clauditur orbis?
Certē hinc Rōmānōs ōlim, volventibus annīs,
hinc fore ductōrēs, revocātō ā sanguine Teucrī,               235
quī mare, quī terrās omnī diciōne tenērent,
pollicitus, quae tē, genitor, sententia vertit?
Hōc equidem occāsum Troiae trīstēsque ruīnās
sōlābar, fātīs contrāria fāta rependēns;
nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus āctōs               240
īnsequitur. Quem dās fīnem, rēx māgne, labōrum?
Antēnor potuit, mediīs ēlapsus Achīvīs,
Illyricōs penetrāre sinūs, atque intima tūtus
rēgna Liburnōrum, et fontem superāre Timāvī,
unde per ōra novem vāstō cum murmure montis               245
it mare prōruptum et pelagō premit arva sonantī.
Hīc tamen ille urbem Patavī sēdēsque locāvit
Teucrōrum, et gentī nōmen dedit, armaque fīxit
Trōia; nunc placidā compostus pāce quiēscit:
nōs, tua prōgeniēs, caelī quibus adnuis arcem,               250
nāvibus (īnfandum!) āmissīs, ūnīus ob īram
prōdimur atque Italīs longē disiungimur ōrīs.
Hic pietātis honōs? Sīc nōs in scēptra repōnīs?‘

Verg. Aen. 1.223-253.

🔈 Audietis hic locum a me recitatum:

Paraphrasis

Iam ad finem (cenae vel colloquii) perveniebant, cum Iuppiter e summo caelo et in mare, ubi homines navibus vecti solent navigare, et in terras latentes et in ora maritima et in gentes late diffusas despexit sic, scilicet in summo caeli situ, gressum comprimens. In Lybiam quoque oculos coniecit.

Iovem, qui eiusmodi sollicitudines secum mente agitabat, Venus aegritudine afflicta pulchris luminibus lacrimantibus sic allocuta est:

„O tu, cui est potentia perpetua in rebus humanis divinisque administrandis, o tu, cuius fulminis ictu omnes terrentur, quod scelus tam grave Aeneas filium erga te commisit? Quid commiserunt Troiani, ut nunc, quamquam iam multos luctus tulerunt, propter Italiam totus orbis terrarum eis clauditur? Sane promisisti Romanos, futuram Troianorum progeniem, aliquando tempore labente ab hoc loco (sc. Italia) duces fore, quorum sub dicione totum mare et omnes fines essent. Cur, pater, mutavisti consilium? Saltem hoc mihi quidem erat solacium, ut Troiae tristem interitum exitiumque paterer: damna accepta fatis secundis quondam repensurum iri. Nunc vero fortuna minime mutata viris iam casibus erroribusque vexatis adversa esse pergit. O magne rex, quem finem ponis laborum?

Antenor, cum Graecos effugisset, ad ora Illyrica pervenit, periculis liberatus in internis Liburniae finibus regna condidit, fontem Timavi superavit, ex cuius novem hiatibus aqua magno cum sonitu montis velut gurges effusa scatet et strepitans agros inundat. Illic Antenor sedem saltem Troianorum urbemque Patavii condidit. Nomine alicui genti imposito atque armis Troianis depositis nunc placatus tranquilla quiete fruitur.

Ast nos, a te generati, quibus caeli regiam pollicitus es, post naufragium (vix dici potest), propter iram unius (sc. solius Iunonis) tradimur hostibus nec ad litora Italica pervenire possumus. Num istud est praemium pietatis? Num isto modo nobis tribuis potestatem?“

Lassen Sie uns die Aeneis zusammen lesen! Hier finden Sie dazu weitere hilfreiche Artikel:

Die Gliederung vom 1. Buch

Jeden Sonntag veröffentliche ich einen neuen Artikel auf meiner Webseite. Bis der nächste herauskommt, könnten Sie auch diese interessieren:




Abonnieren Sie meinen Newsletter!