Adagia de farina

Quam mihi placet legere Erasmi catalogum adagiorum! Quorum iterum iterumque argumentis variis statutis nonnulla comparare soleo, quo facilius memoriae mandem. Hodie pauca, in quibus de farina agitur, adagia ostendam. Eiusdem farinae Res vel homines eiusdem farinae esse dicuntur si quo respectu similes vel eadem origine sunt. Etiam nostrae farinae esse Weiterlesen…

Botticelli, Calumnia Apellis

Hodie vobis propono pelliculam qua paucis explicavi tabulam a Botticelli pictam quae Calumnia Apellis inscribitur. Audietis quae sint personae. Arrigite aures! Die Solis uniuscuiusque hebdomadis nova symbola in lucem editur. Ante legas has quoque symbolas Latine conscriptas, quam brevi novissima divulgata sit: Abonnieren Sie meinen Newsletter!

100. Blogartikel

Der heutige Blogartikel ist der 100.! 🥳 Deswegen bekommen Sie heute von mir 100 Gründe, weswegen ich gerne blogge. Danke, dass Sie da sind! Jeden Sonntag erscheint ein neuer Artikel auf der Webseite. Bis der nächste herauskommt, könnten Sie auch diese interessieren:

Aeneis 1.254-304 – locus Latine explicatus

Postquam Venus sollicitudinibus aegra a Iove patre conata est impetrare, ut Aeneae tandem terram Italicam, ubi regna promissa conderentur, liceret attingere, pater deorum fata Romae patefecit. Iuppiter fata Aeneae ostendit: Ollī subrīdēns hominum sator atque deōrum,vultū, quō caelum tempestātēsque serēnat,               255ōscula lībāvit nātae, dehinc tālia fātur:‚Parce metū, Cytherēa: manent immōta tuōrumfāta Weiterlesen…

Adagia de Minerva

Minerva, dea sapientiae, saepe in adagiis occurrit, quorum nonnulla in hac pagina mihi comparavi. Invītā Minervā Significat ‚refragante ingenio‘, ‚repugnante natura‘. Tu nihil invita dices faciesve Minerva Hor. ars 385. Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius, decorum illud, quod quaerimus, retineatur. Sic enim Weiterlesen…

Quattuor adagia de suibus

Hodie vobis narrabo de quattuor adagiis sive proverbis quae referunt ad porcos. En aspera verba quibus Erasmus sues describit: Sue nullum aliud animal magis brutum magisque sordidum, ut quod stercoribus impense gaudeat vel ob iecoris magnitudinem, quae sedes est concupiscentiae ac libidinis, vel ob narium crassitudinem et olfactum hebetem, unde Weiterlesen…

Aeneis 1.223-253

Venus, cum indignaretur Aeneam adhuc casibus erroribusque vexari, sollicitudinibus aegra a Iove patre conata est impetrare, ut liceret terram Italicam attingere, ubi regna promissa conderentur. Venerem Iovem alloqui Et iam fīnis erat, cum Iuppiter aethere summōdēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēslītoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī               225cōnstitit, et Libyae dēfīxit lūmina Weiterlesen…

Tria adagia de oleo

Hodie vobis narrabo de tribus adagiis sive proverbis quae continent vocabulum oleī. Oleum est liquor pinguis qui exprimitur olivis: oleō tranquillior Quoniam oleum est liquor omnium lenissimus, homines, qui lenes minimeque iracundi sunt, possumus metaphora sumpta dicere esse oleō tranquilliōrēs. Tales comparativi habent vim superlativi. Oleō enim tranquillior nihil aliud Weiterlesen…