Hodie vobis narrabo de quattuor adagiis sive proverbis quae referunt ad porcos. En aspera verba quibus Erasmus sues describit:

Sue nullum aliud animal magis brutum magisque sordidum, ut quod stercoribus impense gaudeat vel ob iecoris magnitudinem, quae sedes est concupiscentiae ac libidinis, vel ob narium crassitudinem et olfactum hebetem, unde fit ut non offendatur foetore.

Erasmus, Adagium 40.

Ut nescio, ubi Erasmus umquam bestiam bene olentem invenerit, nec verum est suium olfactum esse hebetem (immo optime odorantur), ita confiteor amicam luto suem (cf. Hor. ep. 1.2), quamquam mihi valde placet, in numero bestiarum vilissimarum haberi.

Itaque in adagiis quae vobis hodie proponam metaphorice de hominibus aliquo respectu indignis agitur.

Piglet, Mammal, Species, Fauna, Animals

margaritas ante porcos

margaritae

Margaritas ante porcos est adagium ab oratione montana q.d. (Mt. 5-7) allatum, ubi scriptum est:

Nolite dare sanctum canibus nec mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.

Mt. 7,6.

Iesus in hac oratione pulcherrima atque celeberrima inter alias res discipulis suadit metaphora sumpta, ne hominibus indignis res pretiosiores praebeant, quas numquam magni existimarent. Diligenter igitur studeamus, ut bonis, pulchris, pretiosibus digni simus!

In litteris multae variationes huius loci inveniuntur, quorum de hominis dignitate scribens, ut exemplum afferam, commemorabo Pici Mirandolani orationem:

At mysteria secretiora et sub cortice legis rudique verborum pretestu latitantia, altissimae divinitatis archana, plebi palam facere, quid erat aliud quam dare sanctum canibus et inter porcos spargere margaritas?

Pico, Oratio de hominis dignitate 258.

Etiam Germanice adhuc dicimus Perlen vor die Säue werfen.

Sus tubam audivit

Simili significatione est adagium sus tubam audivit, quod adhibetur si quis modos musicos egregios audit, quamquam peritia omnino carens aut eos nec intellegit nec admiratur aut iis non commovetur.

Sus Minervam docet

Cum Minerva artibus et ingenio praesideat, sus autem, ut diximus, bestia vilissima videatur, sus Minervam docet dicitur de homine indocto qui alterum prudentia ac sapientia longe praestantiorem monet.

Non solum ex copia adagiorum quae ad hanc bestiam referunt – sunt enim multa alia, quae hodie non commemoravi –, sed etiam ex multis litterarum locis patet suem esse exemplum vilitatis. Cicero, quamquam in oratione in Pisonem habita hoc agagio non utitur, tamen vituperans Pisonem sicut alterum Epicurum (altero barbato Epicuro 9) pluries tales metaphoras cumulat ad significandum hominem omnino indignum. Pisonem e.g. non ex schola, sed ex hara (i.e. ex stabulo porcorum) esse productum –

Confer nunc, Epicure noster ex hara producte non ex schola …

Cic. Pis. 16.

et prorsus eadem superbia suis Minervam docentis peccare:

Sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo?

Cic. Pis. 25.

Nihil ad Permenonis suem

Parmeno dicitur accuratissime bestiarum voces imitatus esse, ut audientibus non imitatae, sed verae voces viderentur. Qua arte tam notus factus est, ut multi homines voces animantium imitari conarentur. Quoniam vero aemulis nunquam talem imitationem contingebat, qualem Parmeno consequebatur, vulgus reclamare solebat: „Nihil ad Permenonis suem!“ Qua de causa Nihil ad Permenonis suem nunc dicitur de aemulatione nequiquam appetita.

Ut legimus apud Erasmus, adagio etiam uti possumus, si quis falsis opinionibus deceptus opus male confectum magni existimat vel opus eximium parvi.

Hic invenies alias paginas (omnino an partim) Latine conscriptas:




Abonnieren Sie meinen Newsletter!

Bibliographia


Silvia Ulivi

Humanistin mit einem unstillbaren Faible für Sprachsysteme, Literatur und Unterricht

0 Kommentare

Schreiben Sie einen Kommentar

Avatar placeholder

Ihre E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht. Erforderliche Felder sind mit * markiert