Spero et me et vos omnes in feriis aestivis vires esse recreaturos. Nam multi sunt, qui fine anni scholastici vel academici fessissimi sunt.

Fessus sum – quomodo dicitur aliter?

https://youtu.be/7IKatIkAOcg

Adiectiva et iuncturae

De lassitudine

fessus sum
lassus sum
dēfatīgātus sum‚valdē fessus‘
lassitūdō mē tenet‚lassus sum‘
vīribus/lassitūdine/aetāte cōnfectus sum‚omnīnō dēfatīgātus‘
vīribus exhaustus sum‚omnīnō dēfatīgātus‘
labōre fatīgātus sum‚propter labōrem fessus‘
labōre frāctus sum‚propter labōrem omnīnō dēfatīgātus‘
labōrī succumbō‚labōre cōnfectus sum‘
vīrēs mē dēficiunt‚mox nōn habēbō satis vīrium‘
(a) vīribus dēficior‚mox nōn habēbō satis vīrium‘
vīrēs lassitūdine effluunt‚vīrēs mē dēficiunt‘
(supervacuō) labōre lassārī‚propter labōrem inānem fessus fiō‘
otiō/corpore/senectūte languēscō
negotiīs dēfatīgor‚propter negotia fessus fiō‘
dēfatīgātiōne alicuius reī graviter affectus sum‚propter aliquam rem fessissimus‘

Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur.

Cic. Cato 36.

De itinieribus

cursū exanimātus‚currēns vix possum spīrāre‘
anhēlus’sine spiritū‘
dēfatīgātiōne longī itineris graviter affectus sum‚propter longum iter fessissimus‘
fessum cursū corpus trahere‚dēfatīgātiōne affectus vix ambulāre possum‘
longa via lassum mē reddidit‚longum iter mē dēfatīgāvit‘
longā dēfatīgātiōne mihi genua succidērunt‚crūra mē non iam portabant‘
quidquid vīrium mihi erat, in itinere prōstrātum est‚iter mē omnīnō dēfatīgāvit‘

De morbis

Si quis propter infirmitatem aliquam fessus est, dicitur:

infirmus1. ’nōn validus‘, ‚dēbilis‘; 2. ’nōn valēns‘, ‚aegrōtus‘
imbecillus / imbecillis’sine vīribus‘ (e.g. oculi: quī senectūte acie pristinā carent‘)
dēbilitātus‚aegrōtus‘, praesertim sī loquimur dē homine vulnerātō vel mutilātō
dēbilis’sine vīribus‘

Verba temporalia

languēre‚fessus/infirmus/languidus sum‘
languēscere‚languidus fiō‘
ēlanguēscere1. ‚valdē languēscere‘; 2. ‚languēscere‘
relanguēscere1. ‚iterum languēscere‘; 2. ‚languēscere‘
oblanguēscere‚languēscere‘
marcēscere1. ‚putrēscere‘; 2. ‚languēscere‘, ‚infirmus fiō‘

Multa verba, de quibus hic loqui possumus, saepe potius ad ignaviam quam ad lassitudinem pertinent. Qua de re in proximis symbolis loquar.

Die Solis uniuscuiusque hebdomadis nova symbola in lucem editur. Ante legas has quoque symbolas Latine conscriptas, quam brevi novissima divulgata sit:



Abonnieren Sie meinen Newsletter!


Silvia Ulivi

Humanistin mit einem unstillbaren Faible für Sprachsysteme, Literatur und Unterricht

0 Kommentare

Schreiben Sie einen Kommentar

Avatar placeholder

Ihre E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht. Erforderliche Felder sind mit * markiert