Hodie vobis narrabo de tribus adagiis sive proverbis quae continent vocabulum oleī. Oleum est liquor pinguis qui exprimitur olivis:

Free photos of Olive oil
oleum, ī n.

oleō tranquillior

Quoniam oleum est liquor omnium lenissimus, homines, qui lenes minimeque iracundi sunt, possumus metaphora sumpta dicere esse oleō tranquilliōrēs. Tales comparativi habent vim superlativi. Oleō enim tranquillior nihil aliud significat nisi ‚tranquillissimum‘.

Confer e.g.:

  • Venere fōrmōsior prō ‚fōrmōsissima‘
  • cōte dūrior prō ‚dūrissimus‘
  • sōle clārior prō ‚clarissimus‘

Ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.

Plaut. Poen. 1235.

oleum et operam perdere

In eadem comoedia invenimus etiam adagium oleum et operam perdere, quod significat ‚frustra aliquem laborem suscipere‘, ‚incassum conari‘.

Tum pol ego et oleum et operam perdidi.

Plaut. Poen. 332.

Erasmus in libro qui inscribitur Adagia explicat metaphoram ductam esse „e gladiatorirum ac plaestritarum certaminibus„, in quibus certaturi nudatis corporibus solebant oblinere cutem unguento aliquo. Quod, ex cera et oleo mixtum, appellabatur cērōma (cērōma, tis n. κήρωμα).

Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris: in quibus ipse Pompeius profitetur se et oleum et operam perdidisse.

Cic. fam. 7.1.

Similiter metaphora a lucubrantibus quoque duci potest, i.e. ab hominibus qui noctu ad lucernam litteris operam dant. Quod si nequiquam vel male faciunt, et oleum (lucernae) et operam perdunt:

Non deflebimus, ne et oleum et opera nostrae philologiae perierit, sed conferamus tranquillo animo.

Cic. Att. 2.17.

Ceterum apud Erasmum in libro adagiorum – saltem in editionibus, quas ego potui invenire – scriptum est non defleamus, quod est mirum, nam coniunctivi hortativi neguntur per nē, non per nōn.

Forcellini adducit tertiam metaphoram, qua adagium intelligatur: proverbium referre posse ad coquos, qui cibis corruptis perdiderint et condimentum et laborem.

oleum addere camīnō

Adagium oleum addere camīnō significat ‚alicui malo addere fomitem, quo magis crescat‘, ‚efficere ut aliquod malum etiam perniciosius fiat‘.

Proverbium apud Horatium invenitur, vel fortasse ipse sermonum locus factus est adagium. In tertia satira alteri libri enumeratur longus catalogus vitiorum, quae efficiunt ut homines insaniant: ambitionis, avaritiae, luxuriae, superstitionis. Cum in postrema carminis parte Horatius ex Damasippo quaesiverit, quo animi vitio ipse agrotaret, –

tantum hoc edissere, quo me
aegrotare putes animi vitio.

Hor. sat. 2.3.

– Stoicus ille ostendit omnia vitia eius. Sicut Pinocchii gryllus Damasippus videtur vox conscientiae Horatii, qui autem turpium actionum suarum indicem aegre fert. Sunt hae imprimis avaritia et ambitio. Deinde additur ars ipsa poetica, –

Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,
quae si quis sanus fecit, sanus facis et tu.

Hor. sat. 2.3.

– denique etiam iracundia et luxuria. Quibus accusationibus Horatius iratus tandem retorquet:

o maior tandem parcas, insane, minori.

Hor. sat. 2.3.

Jeden Sonntag erscheint ein neuer Artikel auf der Webseite. Bis der nächste herauskommt, könnten Sie auch diese interessieren:




Abonnieren Sie meinen Newsletter!

Bibliographia


Silvia Ulivi

Humanistin mit einem unstillbaren Faible für Sprachsysteme, Literatur und Unterricht

0 Kommentare

Schreiben Sie einen Kommentar

Avatar placeholder

Ihre E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht. Erforderliche Felder sind mit * markiert