Minerva, dea sapientiae, saepe in adagiis occurrit, quorum nonnulla in hac pagina mihi comparavi.

Invītā Minervā

Significat ‚refragante ingenio‘, ‚repugnante natura‘.

Tu nihil invita dices faciesve Minerva

Hor. ars 385.

Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius, decorum illud, quod quaerimus, retineatur. Sic enim est faciendum, ut contra universam naturam nihil contendamus, ea tamen conservata propriam nostram sequamur, ut etiamsi sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra nostrae naturae regula metiamur; neque enim attinet naturae repugnare nec quicquam sequi, quod assequi non queas. ex quo magis emergit quale sit decorum illud, ideo quia nihil decet invita Minerva, ut aiunt, id est adversante et repugnante natura.

Cic. off. 1.110.

Crassā/pinguī Minervā

Est crassa Minerva vel pingui Minerva homo ingenii expers, rusticus, indoctus.

Occurrit et ablativus qualitatis (attributivus):

nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus
rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva

Hor. sat. 2.2.2s.

et ablativus modi (adverbialis):

Agamus igitur pingui, ut aiunt, Minerva.

Cic. Lael. 19.

Contrarium est omnis Minervae homō.

Omnis Minervae homō

Significat ‚hominem valde ingeniosum‘.

Sūs Minervam docet

Quoniam Minerva artibus et ingenio praesidet, sus vero bestia vilissima videtur, sūs Minervam docet dicitur de homine indocto qui alterum prudentia ac sapientia longe praestantiorem monet.

Legas, si libet, etiam hanc paginam: Quattuor adagia de suibus.

Minervae suffrāgium

Contrarium est sūs iūdicāvit; indicat ‚optimum iudicium‘, sed usurpatur etiam per dissimulationem ad contrarium significandum.

Minervae fēlem (comparās)

Comparas inferiora cum praestantioribus, quamquam una res minimi momenti eis communis est. Nam feles et Minerva nihil aliud commune habent nisi colorem vel fulgorem oculorum (γλαυκῶπις Ἀθήνη).

Cfr. nihil ad Parmenonis suem.

Hic invenies alias paginas (omnino an partim) Latine conscriptas:




Abonnieren Sie meinen Newsletter!

Bibliographia


Silvia Ulivi

Humanistin mit einem unstillbaren Faible für Sprachsysteme, Literatur und Unterricht

0 Kommentare

Schreiben Sie einen Kommentar

Avatar placeholder

Ihre E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht. Erforderliche Felder sind mit * markiert