Quam mihi placet legere Erasmi catalogum adagiorum! Quorum iterum iterumque argumentis variis statutis nonnulla comparare soleo, quo facilius memoriae mandem. Hodie pauca, in quibus de farina agitur, adagia ostendam.
Eiusdem farinae
Res vel homines eiusdem farinae esse dicuntur si quo respectu similes vel eadem origine sunt. Etiam nostrae farinae esse invenitur ad significandum hominem qui natura vel moribus a nobis non differt.
Cum aliquo in eodem pistrino vivere
Pistrinum erat instrumentum quo frumentum aliasque fruges ad farinam conficiendam pinsuebantur. Metonymice verbum pistrini alias quoque significationes accepit. Pistrinum igitur significat etiam locum ubi pistrinum vel, postea, mola posita erat. Est taberna quoque pistoris, in qua praesertim panis conficitur. Metaphorice dicitur pro loco operoso in universum.
Qua de causa cum aliquo in eodem pistrino vivere potest significare ‚communi consilio capto eundem laborem sustinere‘.
Qui vitat molam, vitat farinam
In hoc adagio iterum invenimus eandem metaphoram, nam mola valet hic ‚laborem‘. Qui vitat molam, vitat farinam significat ‚fructus capere non posse, qui non det operam‘. Industriosi tantum laboris emolumento fruuntur.
Ni purges et molas, non comedes.
Proprie adagium significat ‚molas esse purgandas, ut fungantur suo munere‘, translate ‚ingenium sine industria minime prodesse‘.
Et a statuis farinas exigere
Farina valet hic metonymice ‚vectigalia‘. Et a statuis farinas exigere est igitur signum maximae avaritiae.
Prius quam assa sit farina
Cum carnes assandae inspergi soleant farina, prius quam assa sit farina significat ‚ante tempus‘ vel ‚antequam deceat‘.
Unoquoque die Solis nova symbola in lucem editur. Antequam proxima divulgata est, invenies hic alias Latine conscriptas:
- Botticelli, Calumnia Apellis
- FESSUS – Dicamus aliter!
- Adagia de Minerva
- Quattuor adagia de suibus
- Tria adagia de oleo
Nomen da si vis inscribi:
0 Kommentare